Arcana Coelestia (Potts) n. 3030

Previous Number Next Number See English 

3030. `Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc': quod significet naturalis hominis dubitationem de affectione illa num separabilis esset, constat a significatione `mulieris' quod sit verum, hic e naturali, quod conjungendum bono Divino Rationalis; et quia omnis conjunctio fit per affectionem, ut supra n. 3024 dictum, ita per `mulierem' {1}significatur affectio istius veri; et a significatione `ire post me' seu sequi `ad terram hanc' quod sit separari a naturali, et conjungi Rationali, `terra' enim hic ut supra n. 3026, est bonum amoris quod Rationalis; quod dubitatio sit {2}videtur ab eo quod dicatur `forte non vult.' Ex illis quae supra dicta sunt, patet quid haec et sequentia ad vers. 8, et porro, involvunt; quae ut melius intelligantur, paucis adhuc dicendum: [2] {3}rationale genuinum est ex bono, et existit ex vero; bonum influit per viam internam, verum autem per viam externam; bonum cum vero se sic in rationali conjungit, et faciunt ut sit rationale; nisi bonum ibi conjunctum sit cum vero, non est rationale, tametsi appareat ex eo quod ratiocinari possit homo quod sit, n. 1944; haec est via communia, perquam {3}rationale apud hominem formatur: [3] Dominus quia natus sicut alius homo, et voluit instrui sicut alius homo, ita quoque similiter voluit facere Rationale Suum Divinum, nempe quoad bonum per influxum ex Suo Divino per viam internam, et quoad verum per influxum per viam externam; cum itaque Rationale quoad bonum formatum est, usque adeo ut in statu esset recipiendi verum, quod intellectum per verba in principio hujus capitis, `Abraham senex venit in dies, et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus,' quibus quod significatum, cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum, et in Divinum ordinem omnia disposita essent, videatur n. 3016, 3017, [4] nunc sequitur quod bono Rationalis verum conjungendum sit, et hoc, ut dictum, per viam communem, hoc est, per scientifica et cognitiones e naturali homine: ipsum bonum rationalis, quod formatur per viam internam, est ipsa humus, verum autem est semen quod humo isti inseminandum; rationale genuinum nusquam alio modo nascitur: {4}ut similiter existeret apud Dominum, ac Divinum fieret propria potentia, Dominus venit in mundum, et nasci voluit sicut alius homo; alioquin potuisset absque nativitate assumere humanum, sicut multoties antiquis temporibus cum apparuit hominibus: haec sunt quae continentur in hoc capite, nempe quomodo verum ex naturali homine evocatum conjungeretur bono rationalis, et sicut bonum ibi fuit Divinum, etiam verum ibi fieret Divinum; haec coram homine, imprimis illo qui non scit quod rationale sit aliquod distinctum a naturali et qui ideo non scit quod rationale successive formetur, et hoc per cognitiones, obscurissima sunt, ita ut non intellecta; sed usque talia sunt quae inter leviora sunt illis qui aliquam cognitionem de rationali et naturali homine habent, et in illustratione sunt; angeli omnia haec vident sicut in clara die. Ut idea horum comparetur, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe: quod rationale quoad verum per influxum in scientias et cognitiones formetur, n. 1495, 1563, 1900, 1964: quod non nascatur a scientiis et cognitionibus, sed ab affectione illarum, n. 1895, 1900: quod scientiae et cognitiones sint modo vasa boni, n. 1469, 1496: quod inania scientifica destruenda, n. 1489, 1492, 1499, 1500: quod in rationali affectio boni sit sicut anima in affectione veri, n. 2072: quid affectio veri rationalis, et veri scientifici, n. 2503: quod per cognitiones conjungatur externus homo interno, seu rationalis naturali, cum cognitiones implantantur caelestibus quae sunt amoris et charitatis, n. 1450, 1451, 1453, 1616. @1 i hic$ @2 patet$ @3 i omne$ @4 utque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church