3022. Vers. 3, 4. Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae, quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in medio: Sed ad terram meam, et ad nativitatem meam eas, et accipies mulierem filio meo Jishako. `Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae' significat obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: `quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae' significat quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat: `cujus ego habito in medio' significat discordantia in humano materno quae cingunt: `sed ad terram meam et ad nativitatem meam eas' significat ad caelestia et spiritualia Divina quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit: `et accipies mulierem filio meo Jishako' significat quod inde veri affectio quae conjungeretur affectioni boni Rationalis.