Arcana Coelestia (Potts) n. 2995

Previous Number Next Number See English 

2995. Homines Antiquissimae Ecclesiae, de quibus n. 1114-1125, quia in singulis naturae aliquid spirituale et caeleste videbant, adeo ut naturalia illis servirent modo pro objectis cogitandi de spiritualibus et caelestibus, idcirco potuerunt cum angelis loqui, et cum illis esse in regno Domini quod in caelis simul cum in regno Ipsius in terra, seu in Ecclesia: apud illos sic conjuncta erant naturalia spiritualibus, et prorsus correspondebant. Aliter vero post illa tempora, cum malum et falsum incepit regnare, seu cum post aureum saeculum, ferreum incepit; tunc quia non amplius correspondentia, claudebatur caelum, usque adeo ut vix scire vellent quod spirituale esset, immo tandem nec quod caelum et infernum, et quod vita post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church