Arcana Coelestia (Potts) n. 2990

Previous Number Next Number See English 

2990. {1} Notum etiam est, vel esse potest, quod sit mundus spiritualis et quod mundus naturalis; mundus spiritualis in universali est ubi spiritus et angeli, et mundus naturalis ubi homines: in particulari, est mundus spiritualis et naturalis apud unumquemvis hominem, internus ejus homo est ipsi mundus spiritualis, externus autem est ipsi mundus naturalis; quae influunt e mundo spirituali et sistuntur in naturali, sunt in genere repraesentationes; et quantum conveniunt, sunt correspondentiae. @1 2890 I, an error continued to 2996$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church