2984. Quod `constitit ager et spelunca quae in illo' significet quod Ecclesia et ejus fides, constat a significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua supra n. 2969, 2971, et ex significatione `speluncae' quod sit fides, de qua n. 2935, 2971: Ecclesia et ejus fides dicitur, quia Ecclesia praedicatur ex bono quod est charitatis, ita vitae, fides ex vero, quod adjunctum est.