2974. Quod `Abrahamo in acquisitionem' significet quod soli Domino accepta, nempe omne regenerationis quale et quantum, quoad bonum et verum fidei, et sic quoad omnes cognitiones interiores et exteriores, constat a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione acquisitionis quod sint Ipsius, {1}ita Ipsi soli accepta. Primarium fidei est, {2}quod omne bonum et omne verum sit Domini, ita a Domino solo; quo quis hoc interius agnoscit, eo interius in caelo est, nam in caelo percipitur quod ita sit; ibi est perceptionis sphaera quod ita sit, quia sunt in bono quod est a solo Domino, et hoc est quod dicitur esse in Domino; gradus perceptionis illius se habent a medio usque ad circuitus, sicut mox supra n. 2973 dictum est. @1 nempe$ @2 i quod credatur$