Arcana Coelestia (Potts) n. 2968

Previous Number Next Number See English 

2968. Vers. 17, 18. Et constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, ager et spelunca quae in illo, et omnis arbor quae in agro, quae in omni termino ejus circumcirca, Abrahamo in acquisitionem, ad oculos filiorum Heth, in omnium intrantium portam urbis ejus. `Constitit ager Ephronis' significat quod illud Ecclesiae: `qui in Machpelah, quae coram Mamre' significat regenerationis quale et quantum: `ager et spelunca quae in illo' significat quoad bonum et verum fidei: `et omnis arbor quae in agro' significat cognitiones Ecclesiae interiores: `quae in omni termino ejus circumcirca' significat cognitiones exteriores: `Abrahamo in acquisitionem' significat quod soli Domino accepta: `ad oculos filiorum Heth' significat secundum intellectum eorum: `in omnium intrantium portam urbis ejus' significat quoad omnia doctrinalia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church