Arcana Coelestia (Potts) n. 2965

Previous Number Next Number See English 

2965. `Quod locutus in auribus filiorum Heth': quod significet secundum facultatem illorum qui a nova Ecclesia, constat a significatione `loqui in auribus,' et a `filiorum Heth'; `loqui' in sensu interno significat et percipere et velle; quod percipere, videatur n. 2619, quod velle, n. 2626; `aures' autem significant oboedientiam, n. 2542; inde est quod `loqui in auribus' sit secundum facultatem, facultas enim est receptionis, ita oboedientiae secundum quod quis percipit et vult; tum ex significatione `filiorum Heth' quod sint illi qui a nova Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2913. Quod reformetur homo Ecclesiae, hoc est, ei implantetur verum quod fidei, et hoc conjungatur bono quod {1}charitatis, infra in hoc versu n. 2967 dicetur. @1 quantum recipere et velle potest, hoc est, secundum ejus facultatem, mox$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church