296. Quod per 'pelles haedorum, ovium, caprarum, melium, arietum' significentur bona spiritualia et naturalia, constare potest a sensu interno Verbi, ubi agitur de Jacobo, et de arca: de Jacobo, Quod indutus vestibus Esavi, et ubi nudus, super manum et collum pellibus haedorum caprarum, quae cum odoratus Isacus, dixit, Odor filii mei est sicut odor agri, Gen. xxvii 22, 27;
quae quod significent bona spiritualia et naturalia, ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur: de Arca, Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum, et pelles melium, Exod. xxvi 14; xxxvi x19;
et quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur, obtegerent arcam operimento pellis melium; similiter mensam et vasa ejus, similiter candelabrum et ejus vasa, similiter altare auri, similiter vasa ministerii et altaris, pelle melium, Num. iv 6, 8, 10-12; quae quod significent bonum spirituale et naturale, etiam ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur; nam quicquid fuit in arca, habitaculo, tentorio, immo quicquid fuit supra Aharonem, {1} quum vestibus sanctitatis indutus esset, significabat caeleste spirituale, sic ut ne minimum esset quod non distincte aliquid repraesentaret. @ 1 cum I.$