Arcana Coelestia (Potts) n. 2958

Previous Number Next Number See English 

2958. `Domine mi, audi me': quod significet statum primum receptionis, etiam constat ab illis quae sequuntur, tum ab illis quae dicta prius n. 2945, ubi eadem verba; sed ibi negatio, hic autem affirmatio adhuc dubitativa, nam dicitur in mox sequentibus `inter me et inter te quid hoc,' quibus significatur quod annueret, sed vellet usque a semet: praeterea `Domine mi, audi me' est modo formula excitandi alterius reflexionem, sed usque involvit statum propositionis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church