2901. CONTENTA
Agitur hic in sensu interno de nova Ecclesia spirituali, quae postquam prior prorsus exspiravit, exsuscitata est a Domino; et de receptione fidei apud illos qui ab Ecclesia: `Sarah' hic est verum Divinum, quod exspiravit; `sepultura' est resuscitatio; `Ephron et filii Heth' sunt illi apud quos bonum et verum Ecclesiae receptum; `Machpelah quae coram Mamre' est regeneratio; `Hebron in terra Canaan' est nova Ecclesia.