29. Vers. 11, 12. Et dixit Deus, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructui facientem fructum, secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. Cum terra sic praeparata est, seu homo, ut a Domino recipere possit semina caelestia et producere aliquid boni et veri, tunc Dominus primum progerminare facit teneram quoddam, quod vocatur 'herba tenera'; tum aliquid utilius, quod rursus se proseminat, et vocatur 'herba seminificans semen'; tandem aliquod bonum quod se fructificat, et vocatur 'arbor faciens fructum, in quo semen ejus,' quodlibet secundum speciem suam. Homo qui regeneratur, primum talis est ut putet bonum quod facit, esse ex semet, et verum quod dicit, esse ex semet, cum tamen ita se res habet quod omne bonum et omne verum sit a Domino, quare qui putat esse a semet, is nondum habet vitam verae fidei, quam tamen postmodum recipere potest; nondum enim credere potest quod a Domino, quia in statu praeparationis ad recipiendam vitam fidei est; status iste repraesentatur hic per inanimata; et status vitae fidei postmodum per animata. [2] Quod Dominus sit 'seminans,' 'semen' sit Verbum Ipsius, et quod 'terra' homo, Ipse dignatus est dicere, Matth. xiii 19-24, 37-39; Marc. iv 14-21; Luc. via.11-16. Describit etiam similiter, Ita est regnum Dei, ut homo, dum jacit {1} semen in terram, et dormit et surgit nocte et die; et semen germinat et assurgit, quomodo is nescit, sponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein spicam, deinde plenum frumentum in spica, Marc. iv 26-28. Per 'regnum Dei' in universali sensu intelligitur universum caelum; in minus universali Ecclesia vera Domini; in particulari unusquisque qui est verae fidei, seu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur 'caelum' quia in illo est caelum, tum regnum Dei quia in illo est regnum Dei, quod Ipse Dominus docet per Lucam, Jesus interrogatus a Pharisaeis, Quando venit regnum Dei? respondit iis, et dixit, Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut, Ecce illic; ecce enim regnum Dei intra vos est, xvii 20, 21. Hoc tertium successivum est regenerationis hominis, et status ejus paenitentiae, similiter ab umbra procedens ad lucem, seu a vespera ad mane, quare dicitur, vers. 13, Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius. @ 1 jacet 1.$