2884. Liberum amoris sui et mundi et eorum cupiditatum nihil minus est quam liberum, est prorsus servum; sed usque liberum vocatur, sicut amor, affectio, et jucundum {1}, in utroque sensu, et usque amor sui et mundi nihil minus est quam amor, est odium, consequenter inde affectio et jucundum; secundum quod apparent, non secundum quod sunt, ita nuncupantur. @1 i ex quibus est$