Arcana Coelestia (Potts) n. 2878

Previous Number Next Number See English 

2878. Innumerabiles causae sunt ex quibus et propter quas homo amat discere verum et velle bonum; sunt causae e mundo quamplurimae, sunt quoque e corpore quamplurimae, et quandoque tunc non propter caelum minus propter Dominum; introducitur homo a Domino in verum et bonum ita per affectiones, et unus homo prorsus aliter quam alter, quisque secundum suam indolem connatam et acquisitam; et quia introducitur in verum et bonum continue per affectiones, ita continue per libera, et tandem in affectiones veri spiritualis et boni spiritualis; tempora illa et status illos solus Dominus novit et solus applicate ad cujusvis genium et vitam disponit et regit: inde patet cur homini liberum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church