Arcana Coelestia (Potts) n. 2875

Previous Number Next Number See English 

2875. Bonum vitae seu affectio boni insinuatur a Domino per viam internam, homine prorsus nesciente, verum doctrinae autem seu fides per viam externam, et infertur memoriae, inde a Domino suo tempore et suo ordine evocatur, et affectioni boni conjungitur; hoc fit in libero hominis, nam liberum hominis est, ut dictum, ex affectione; talis est inseminatio et irradicatio fidei: quicquid fit in libero, hoc conjungitur, quod autem fit in coacto, non conjungitur; quod constare potest ex eo quod nequicquam aliquid conjungi possit nisi quo afficitur; affectio est ipsum recipiens; contra affectionem aliquid recipere, est contra vitam; inde patet quod verum doctrinae seu fides non recipi queat nisi ab affectione ejus; sed qualis affectio, talis receptio; affectio veri et boni est solum quae recipit verum fidei, concordant enim, et, quia concordant, se conjungunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church