Arcana Coelestia (Potts) n. 2863

Previous Number Next Number See English 

2863. `Ecce peperit Milkah etiam illa filios Nahori fratri tuo': quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt in fraternitate ex bono, constare etiam potest ex illis quae prius de Milkah et Nahore n. 1363, 1369, 1370 dicta sunt; fuerunt enim tres filii Teraho, {1}Abram, Nahor et Haran, qui quod alios deos coluerint, videatur n. 1356; Milkah fuit filia Haranis, quae facta uxor Nahori, n. 1369; et Haran mortuus super facies Terahi {2}in Ur Chaldaeorum, n. 1365-1368; inde constare potest quid per `Milkam et Nahorem' significatur, nempe per `Milkam' verum illarum gentium, et per `Nahorem' bonum. Quod apud gentes vera sint, a multis constare potest; notum enim est quod apud gentes olim sapientia et intelligentia fuerit, ut quod agnoverint unum Deum, et de illo sancte scripserint; etiam quod agnoverint immortalitatem animae ac vitam post mortem, tum etiam felicitatem bonorum et infelicitatem malorum; [2] praeter quod pro lege habuerint praecepta decalogi, quod nempe colendus Deus, quod honorandi parentes, quod non occidendum, furandum, adulterandum, et quod non concupiscenda aliorum; nec contenti quod in externis tales essent, sed quod in internis: similiter hodie, gentes moratiores ex omnibus partibus telluris de talibus quandoque melius loquuntur quam Christiani, nec solum loquuntur, sed vivunt secundum illa: [3] haec et plura sunt vera apud gentes, et se conjungunt cum bono quod illis a Domino, ex quibus conjunctis in statu sunt recipiendi adhuc plura vera, quia unum verum agnoscit alterum et se facile consociant; est veritatum nexus et sunt affinitates; inde est quod illi qui in bono fuerunt in mundo, facile recipiant vera fidei in altera vita: falsa apud {13}eos non se conjungunt bono, sed modo se applicant, {4}sed ita ut inde separari possint; quae conjuncta sunt, manent; quae vero applicata sunt, separantur; et separantur tunc cum vera fidei discunt et imbuunt; omne verum fidei removet et separat falsum, usque tandem ita ut aversetur et fugiat illud. Inde nunc patet quinam per `filios, quos Milkah peperit Nahori fratri Abrahami' significantur, quod nempe illi extra Ecclesiam qui in fraternitate sunt ex bono. @1 Abraham I$ @2 i patris sui$ @3 tales$ @4 verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church