Arcana Coelestia (Potts) n. 2839

Previous Number Next Number See English 

2839. `In monte Jehovah videbit': quod significet charitatem, per quam a Domino provisum ut salventur, nempe spirituales, constat ex significatione `montis' quod sit amor et charitas, de qua n. 795, 796, 1430; quod `Jehovah videbit' sit Domini Providentia, seu a Domino provisum, mox supra n. 2837 dictum est: hic charitas dicitur, non amor, ob differentiam quae est inter charitatem et amorem, de qua n. 2023. Quod spirituales per charitatem {1}salventur, non per fidem separatam a charitate, constat ex multis locis in Verbo: ita se habet cum charitate et cum fide; charitas absque fide non est {2}genuina charitas, et fides absque charitate non est {3}fides; ut charitas sit, erit fides, et ut fides, erit charitas, at ipsum essentiale est charitas, non enim alii humo implantari potest semen quod est fides; ex conjunctione unius et alterius mutuo et vicissim est conjugium caeleste, hoc est, regnum Domini; fides nisi implantata charitati est mere scientia, non enim vadit e memoria ulterius, nam nulla est affectio cordis quae recipit; {4}at fit intelligentia et sapientia cum implantatur charitati, hoc est, vitae; charitas absque fide, qualis apud infantes et apud probos gentiles, est modo humus cui implantatur fides, si non in vita corporis, usque in altera vita, videatur n. 1802, 2280, 2289-2309, 2417, 2589-2604. @1 after charitate$ @2 A had aliqua, d and i genuina, d and marks aliqua to stand.$ @3 i aliqua$ @4 ut I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church