Arcana Coelestia (Potts) n. 2832

Previous Number Next Number See English 

2832. `Cornibus suis': quod significet omni potentia quoad vera fidei, constat a significatione `cornuum'; cornua in Verbo passim memorantur, et ibi significant potentiam veri quod ex bono, et in opposito sensu potentiam falsi quod ex malo; hic loci, quod spirituales qui per `arietem' significantur, implicati sint scientifico naturali omni potentia quoad verum, et inde quod deprivati potentia percipiendi vera; quo plus enim aliquis scientifica naturalia consulit, et illis animo et mente inhaeret, quoad illa quae sunt vera fidei, eo magis lucem veri amittit, et cum lucem, etiam vitam veri; quisque hoc ab experientia scire potest, si attendat et reflectat, ex illis qui dicunt se nihil credere posse nisi per sensualia vel per scientifica capiant quod ita sit; si exploraveris illos quales sunt, comperies quod ne hilum credant, et praeterea quod illis nihil sapientius videatur quam naturae omnia et singula tribuere; sunt etiam plures qui dicunt se credere tametsi non capiunt, {1}et tamen usque in occulto apud se aeque ac alii ex sensualibus et scientificis ratiocinantur de veris fidei num ita sit; hi vel persuasivum quoddam habent insufflatum ex amore sui et mundi, vel prorsus non credunt; quales sunt, patet a vita eorum; illi et hi quidem sunt in Ecclesia spirituali Domini, sed non ab Ecclesia; qui ab Ecclesia, in vita boni sunt et fidem veris habent; sed spirituales {2}non aliis veris quam quae impressa sibi habent ab infantia et confirmata dein sibi ex doctrina vel aliunde; talis status est spiritualium, qui statas hic descriptus est per `arietem detentum in perplexo cornibus suis,' videatur mox supra n. 2831 {3}. [2] Quod cornu significet potentiam veri quod ex bono, constat ab his locis: apud Davidem, Decus roboris eorum Tu, et in beneplacito Tuo exaltabis cornu nostrum, quia {4}Jehovae scutum nostrum, et Sancto Israelis rex noster.... Veritas Mea et misericordia Mea cum ipso, et in nomine Meo exaltabit cornu ipsius, et ponam in mari manum ipsius, et in fluviis dextram ipsius, Ps. lxxxix 18, 19, 25 [26] [A.V. 17, 18, 24, 25];

ubi `cornu nostrum' et `cornu ipsius' manifeste pro potentia veri; agitur ibi de regno spirituali Domini; `Sancto Israelis rex noster' pro quod Domino Divinum verum; quod `rex' sit verum, et regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069; `ponere in mari manum et in fluviis dextram' pro quod robur in scientiis et cognitionibus veri; quod `manus' et `dextra' sit robur, n. 878, et quod {5}`mare et fluvii' sint scientiae et cognitiones, n. 28, 2702: apud eundem, Amabo Te, Jehovah, robur meum, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea in qua confido, scutum, et cornu salutis, Ps. xviii 2, 3 [A.V. 1, 2]; 2 Sam. xxii 2, 3;

`cornu salutis' pro vero quoad potentiam, ibi `robur, petra, propugnaculum, Deus, rupes, scutum' sunt omnia significativa potentiae veri: [3] apud eundem, In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam uncto Meo; hostes illius induam pudore, Ps. cxxxii, 17, [18];

ubi {6}de Domino, Qui est `David,' n. 1888; `cornu' pro potentia veri; `lucerna' pro luce veri: apud Samuelem, Exsultavit cor meum in Jehovah, exaltavit se cornu meum in Jehovah, dilatatum est os meum contra hostes meos, quia laetata sum in salute Tua:... Jehovah dabit robur regi Suo, et exaltabit cornu uncti Sui, I Sam. ii 1, 10;

propheticum Hannae; `cornu' pro potentia veri: [4] apud Mosen, Primogenitus bovis ejus honor illi, et `cornua monocerotis' cornua ejus, illis populos cornuferiet una, ad fines terrae, Deut. xxxiii 17;

propheticum {7}Mosis de Josepho, ubi `cornua monocerotis' pro magna potentia veri, ut patet quoque ex eo quod `illis populos feriet ad fines terrae': similiter apud Davidem, Exaltabis, sicut monocerotis, cornu meum, Ps. xcii II [A.V. 10]:

et apud eundem, Jehovah, salva me ex ore leonis, et ex cornibus monocerotis responde mihi, Ps. xxii 22 [A.V. 21];

vera Divina ex altitudine `cornua monocerotum' dicta sunt; inde exaltari cornu toties dicitur, exaltatio enim significat potentiam ex interiore; quod internum exprimatur per `altum,' videatur n. 1735, 2148: [5] apud Jeremiam, Dominus abscidit in excandescentia omne cornu Israelis, reduxit retro dextram Ejus a coram hoste, Thren. ii 3;

`abscindere omne cornu Israelis' pro deprivare vero cui potentia, quod etiam est `reducere dextram a coram hoste': apud Ezechielem, In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, et tibi dabo apertionem oris in medio eorum, xxix 21;

`crescere facere cornu domui Israelis' pro multiplicare vera Ecclesiae spiritualis quae est `Israel,' `apertio oris' pro confessione eorum: [6] apud Habakkuk, Deus e Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius impleta est terra, et splendor sicut lux erit; cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius, iii [3], 4;

ubi de Domino, `cornua e manu Ipsius Ipsi,' et `ibi occultatio robori Ipsius' manifeste pro potentia veri; `mons Paran' quod sit Divinum Spirituale sive Divinum Verum Humani Domini, videatur n. 2714, quod etiam est `splendor et lux': [7] Divinum Verum Humani Domini apud Johannem ita describitur, Vidi, cum ecce in medio throni, et quatuor animalium, Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, Apoc. v 6;

`cornua septem' pro veris sanctis seu Divinis; quod `septem' sin sancta, videatur n. 716, 881; `septem spiritus emissi in omnem terram' sunt sanctae praedicationes eorundem verorum. [8] `Cornua altarium nec aliud quam verum cui potentia, significabant, de quibus ita apud Mosen, Facies cornua super quatuor angulis altaris, ex illo erunt cornua ejus, Exod. xxvii 2; xxxviii 2:

similiter Super altari suffimenti, et quod ex illo cornua essent, Exod xxx 2; xxxvii 25;

quod `altare' esset principale repraesentativum Domini, et cultus Ipsius, videatur n. 921; `altare' erat repraesentativum Divini Boni Ipsius, `cornua' erant repraesentativa Divini Veri Ipsius; quod ex bono esset verum, repraesentabatur per quod cornua essent ex illo seu ex altari; quod non aliud verum sit quam quod ex bono, videatur n. 654, {8}1608, 1162, 1176, 2063, 2261, {9}2417; {10}inde patet quod `cornua' in genuino sensu significent potentiam veri quod ex bono. [9] Quod Aharon et filii ejus cum initiarentur ministerio, acciperent de sanguine juvenci, Et darent super cornua altaris digito, Exod. xxix 12; Lev. viii 15;

Et quod Aharon expiaret super cornibus altaris semel in anno, Exod. xxx 10;

Et quod sacerdos cum peccaret, offerret juvencum,... et daret de sanguine super cornua altaris suffimenti, Lev. iv 3, 7:

Tum quod princeps cum peccaret, offerret holocaustum, et sanguis spargeretur super cornua altaris holocausti, Lev. iv 22, 25:

Pariter si anima peccaret, ibid. vers. 27, 30, 34; ut et cum altare expiaretur, Lev. xvi 18, 19;

significabant vera ex bono; omnes enim sanctificationes, inaugurationes et expiationes fiebant per vera, quia vera introducunt ad bonum, n. 2830; quod `cornua altaris' significaverint vera quae ex bono, constare etiam potest apud Johannem, Sextus angelus clanxit, tunc audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod coram Deo, Apoc. ix 13;

cornua altaris aurei' manifeste pro veris ex bono, nam inde vox;

quod `aurum' sit bonum, n. 113, 1551, 1552, magis adhuc `altare aureum': [10] apud Amos, In die visitavero praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, et exscindentur cornua altaris, et cadent in terram, iii 14;

`cornua altaris quod exscindentur' erat quod ibi non repraesentaretur amplius verum ex bono; `Bethel' est bonum Divinum, vocatur ideo `sanctuarium regis,' et `domus regni,' Amos vii 13. Quod reges ungerentur oleo ex cornu, I Sam. xvi 2, 13; I Reg. i 39, repraesentabat similiter ex bono verum; `oleum' erat bonum n. 886, `cornu' autem verum, ipsum regium in sensu interno est tale verum, n. 1728, 2015, {11}cui potentia. [11] Quod cornu in opposito sensu significet potentiam falsi quod ex malo, constat a sequentibus locis; apud Amos, O laetantes ad non quicquam, dicentes, Annon in robore nostro accepimus nobis cornua? vi 13;

`cornua' ibi pro potentia falsi: apud Zachariam, Sustuli oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum loquentem in me, Quid haec? et dixit ad me, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem et Hierosolymam; et ostendit mihi Jehovah quatuor fabros, et dixi, Quid hi venientes ad faciendum? et dixit dicendo, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, adeo ut vir non tollat caput suum, et venerunt hi ad terrendum, ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu ad terram Jehudae, ad dispergendum eam, ii 1-4 [A.V. i 18-21];

`cornua' pro potentia falsi {12}quod vastat Ecclesiam: apud Ezechielem, Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes infirmas, usque dum disperseritis eas foras, xxxiv 21:

ibi de pastoribus, qui per falsa seducunt, `cornua' pro potentia falsi: `humerus' pro omni potentia, n. 1085: apud Jeremiam, Jehovah destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te hostem, exaltavit cornu inimicorum tuorum, Thren. ii 17:

apud eundem, Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus confractum est, Jer. xlviii 25;

`cornu' ibi pro potente falso: [12] apud Davidem, Dixi gloriantibus, Ne gloriemini; et impiis, Ne attollatis cornu, ne attollatis in altum cornu vestrum, ne loquamini collo duro,...omnia cornua impiorum exscindam, exaltabuntur cornua justi, Ps. lxxv 5, 6, 11 [A.V. 4, 5, 10];

`cornua impiorum' pro potentia falsi ex malo, `cornua justi' pro potentia veri ex bono: [13] apud Danielem, Vsa bestia quarta, terribilis et formidabilis, robusta valde, cui dentes ferri, comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit;...erant decem cornua illi: attendens fui ad cornua. et ecce cornu aliud parvum ascendit inter ea, et tria de cornibus prioribus eradicata sunt a coram eo, et ecce oculi sicut oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna:...videns fui tunc propter vocem verborum magnorum, quae cornu loquens.... Cupivi certitudinem de bestia quarta,...et de cornibus decem quae in capite ejus, et de alio quod ascendit, et caderent a coram eo tria: et de cornu eodem, quod oculi ei, et os loquens magna:... videns fui, quod cornu idem faceret bellum cum sanctis; et praevaleret eis, usque dum venit Antiquus dierum et judicatum datum sanctis; et dixit, quod ad bestiam quartam, regnum quartum erit in terra, quod diversum erit ab omnibus regnis, et comedet omnem terram, et conculcabit eam, et conteret eam; quod at cornua decem, ex eodem regno decem reges surgent, et alius surget post eos, qui diversus erit a prioribus, et tres reges humiliabit, verba contra Altissimum loquetur, et sanctos atteret, ...post judicium sedebit, vii 7, 8, 11, 19-25 [26];

agitur ibi in sensu interno de statu Ecclesiae perverso; quae ibi visa sunt Danieli, ut `bestia, dentes ferri, cornu in quo oculi, et cornua loquentia,' et quae `bellum facerent cum sanctis,' et quod `loqueretur contra Altissimum' significant statum falsi et haeresium intra Ecclesiam quod `cornua' falsum potens et praevalens significent, constare potes solum ex eo quod eis tribuantur `oculi', hoc est, intellectuale, n. 2701 et quod {13}`locuta etiam contra Altissimum'; per `regna et reges' non {14}significantur regna et reges, sed doctrinalia falsi, ut constare potest ab eorum significatione in Verbo, quod sint doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi, videatur n. 1672, 2015, 2069, 2547: [14] alibi apud Danielem, Visus ei aries stans ante flumen, cui duo cornua, cornua autem alta, unum tamen altum prae altero, sed altum ascenderat posterius; vidi arietem cornu ferientem versus occidentem, et versus septentrionem, et versus meridiem, ita ut omnes ferae non consisterent coram eo, nec liberans e manu ejus, unde fecit secundum placitum, et magnum se faciebat. Cum essem attentus, ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae;...huic hirco cornu inter duos oculos, venit ad arietem dominum cornuum,...et cucurrit ad eum furore roboris sui,...percussit eum, et fregit duo cornua ejus, nec erant vires in ariete consistendi coram eo:...postea hircus caprarum magnum se fecit valde, sed cum invaluit, fractum est cornu magnum, et ascenderunt quatuor cornua loco ejus mox ex uno de illis exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas.... Aries cum duobus cornibus sunt reges Mediae et Persiae, hircus rex Graeciae,...quatuor cornua loco unius, sunt quatuor regna ex gente, viii I-fin. ibi agitur in sensu interno de statu Ecclesiae spiritualis quae est `aries,' n. 2830, et describitur status illius ecclesiae, quomodo successive declinat et pervertitur; `hircus caprarum' sunt illi qui in fide separata a charitate, seu in vero separato a bono, sunt qui incipiunt se efferre contra bonum, tandem contra Dominum; `cornua arietis' sunt vera Ecclesiae spiritualis interna et externa; `cornua hirci caprarum' sunt vera, quae degenerantur successive in falsa; per `regna et reges' ibi nec significantur regna et reges, sed vera et falsa, ut modo dictum; Verbum enim Domini in sua essentia non agit de mundanis et terrestribus, sed de spiritualibus et caelestibus: [15] apud Johannem, Visum est aliud signum in caelo, ecce enim draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus diademata septem, cauda ejus traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit eas in terram, Apoc. xii 3, 4:

et alibi, Vidi ex mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus suis nomen blasphemiae;...datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos.... Deinde vidi aliam bestiam ascendentem e terra, quae habebat cornua duo similia agno, Apoc. xiii 1, 2, 7, 11:

iterum apud eundem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem;... erat Babylon magna;...septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt;...decem cornua decem reges sunt, Apoc. xvii 3, 5, 7, 9, [10], 12, 13; quod hic per `cornua,' similiter ac apud Danielem, significentur potentiae falsi, constare potest. @1 sed usque credere eorum est persuasivum insufflatum ex ambitu honoris, aut ex cupiditate lucri, tales etiam apud se in occulto aeque ac alii ex sensualibus et scientificis ratiocinantur de veris fidei num ita sit, et partim persuasivum suum sic confirmant, et partim non credunt, et quod non credant, patet a vita, illi et hi quidem sunt in Ecclesia Domini spirituali, sed non ab Ecclesia, qui ab Ecclesia sunt, in vita boni sunt, et fidem veris habent, sed non aliis veris, quam quae impressa sibi habent ab infantia, et confirmata sibi ex doctrina aut aliunde, non aliunde scientes num vera sint, et hoc quoque ex causa, quia usque implicati sunt scientifico naturali et sic deprivati potentia percipiendi num verum sit, hoc illi ignorant, fortasse etiam ideo negant, talis status est spiritualium, qui status hic descriptus est per arietem detentum in perplexo cornibus suis, inde est, quod spiritualibus sit obscurum respective, n. 1043, 2708 pr. 2715, 2718, et quod spirituales absque adventu Domini in mundum, non salvari potuerint, n. 2661, 2716, et quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716.$ @2 tum I$ @3 end of variant reading, as in note I$ @4 Jehovah I$ @5 mare scientiae et fluvii cognitiones$ @6 i etiam$ @7 Israelis AI$ @8 Probably 1068.$ @9 2419 AI, 2429 T$ @10 A has this clause in different form after ref. to n. 1728, 2015 below. See p. 69, l. 21.$ @11 ex his nunc patet, quid cornu in genuino sensu, quod nempe verum ex bono, illi vero inest potentia Divina.$ @12 quae vastavit$ @13 loquantur$ @14 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church