Arcana Coelestia (Potts) n. 2827

Previous Number Next Number See English 

2827. `Et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum, a Me': quod significet unitionem Humani cum Divino per ultimum tentationis, constare potest a significatione `filii tui,' nempe Jishaki, quod sit Divinum Rationale, de qua prius, seu {1}Divinum Humanum, hoc enim in Rationali incohat, n. 2106, 2194, `hoc unicum' dicitur quia unigenitum, videatur n. 2773; et a significatione `non cohibere a Me' quod sit facere ut uniatur, nempe Ipsi Divino: quod unitio facta sit per ultimum tentationis, ex omnibus illis quae praecedunt, patet. @1 i quod idem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church