2788. `In die tertio': quod significet completum et principium sanctificationis, constat a significatione `diei tertii'; `dies' in Verbo significat statum, n. 23, 487, 488, 493, 893, sicut etiam `annus,' in genere omnia tempora, ut hora, dies, septimana, mensis, annus, saeculum, ut et mane, meridies, vespera, nox; ac ver, aestas, autumnus, hiems; quibus cum additur tertia vel tertius, significant illius stati finem, et simul status sequentis principium; hic quia de sanctificatione Domini agitur, quae per tentationes, `dies tertius' significat completum et simul principium sanctificationis, ut quoque sequitur ab illis quae praecedunt; causa significationis est quia Dominus cum omnia implevisset, die tertio resurgeret, nam quae a Domino dum vixit in mundo, facta sunt, seu quae fierent, in {1} Ecclesiae repraesentativis fuerunt sicut facta, ut quoque in sensu interno Verbi, in Deo enim [2] fieri et esse idem est, immo omne aeternum est Ipsi praesens; inde numerus ternarius repraesentativus fuit, non modo in Antiqua Ecclesia et in Judaica, sed etiam apud varias gentes, videantur quae de hoc numero dicta sunt, n. 720, 901, 1825; quod ex illa origine, constat apud Hosheam, Revertemur {2} ad Jehovam, quia ille sauciavit, et sanabit nos, percussit, et obligabit nos, vivificabit nos a duobus diebus in die tertio suscitabit nos, ut vivamus coram Ipso, vi 1, 2;
ubi `dies tertius' pro Adventu Domini et resurrectione: et a Jona, quod In visceribus piscis fuerit tres dies, et tres noctes, Jon. ii 1 [A.V. i 17];
de quibus ita Dominus apud Matthaeum, Quemadmodum fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, xii 40. Sciendum est quod in sensu interno Verbi `tres dies' [3] idem significent, ut quoque in locis quae sequuntur, tria et tertium:
apud Johannem, Dixit Jesus Judaeis, Solvite templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud;... Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19-21; Matth. xxvi 61; Marc. xiv 58; xv 29:
quod Dominus tertio die resurrexerit, notum est: [4] ideo etiam Dominus distinxit tempora vitae Suae in Tria, apud Lucam, Euntes dicite vulpi isti, Ecce ejicio daemonia, et sanationes perficio hodie et cras, sed tertio die consummor, xiii 32:
Etiam ultimam tentationem, quae erat crucis, sustinuit Dominus hora tertia diei, Marc. xv 25; et post tres horas tenebrae factae sunt super universam terram, seu hora sexta, Luc. xxiii 44; et post tres horas, seu hora nona, finis, Marc. xv 33, 34, 37; Mane autem tertio die resurrexit, Marc. xvi 1-
4; Luc. xxiv 7; videatur Matth. xvi 21; xvii 22, 23; xx 18, 19; Marc. ix 31; viii 31; x 33, 34; Luc. xviii 33; xxiv 46;
inde {3}, et imprimis ex resurrectione Domini die tertio, numerus ternarius repraesentativus et significativus fuit; quod fuerit, constare potest ab his in Verbo locis, Cum Jehovah descenderet super monte Sinai, dixit ad Mosen, ut sanctificaret populum hodie et cras, et ut lavarent vestes suas, et essent parati in diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah, Exod. xix 10, 11, 15, 16:
Cum profecti a monte Jehovae itinere trium dierum, arca Jehovae proficiscebatur coram iis itinere trium dierum ad investigandum iis requiem, Num. x 33:
praeterea quod Fuerit caligo in omni terra Aegypti tres dies, et non viderit vir fratrem suum tres dies, at filiis Israelis fuerit lux, Exod. x 22, 23;
[5] Quod caro sacrificii votivi et spontanei comederetur primo et secundo die, nihil relinqueretur ad diem tertium, sed combureretur,... quia abominatio;
pariter Caro sacrificii Eucharistici, et si comederetur die tertio, non placaretur, sed anima iniquitatem suam portaret, Lev. vii 16-18; xix 6, 7:
Quod tangens mortuum se expiaret die tertio, et die septimo mundus esset; si non, exscinderetur anima illa ex Israele:... et quod spargeret aquam mundus super immundum die tertio et die septimo, Num. xix 12, 13, 19:
Qui in proelio occiderunt animam, et tetigerunt confossum, quod purificarent se die tertio, et die septimo, Num. xxxi 19:
[6] Quod fructus, cum venirent in terram Canaanem, tribus annis esset praeputiatus, et non comederetur, Lev. xix 23:
Quod a fine trium annorum educerent omnes decimas proventus sui in anno isto, et reponerent in portis, ut Levita, peregrinus, pupillus, et vidua, comederent, Deut. xiv 28, 29; xxvi 12:
Quod tribus vicibus in anno, feriarentur Jehovae:... et tribus vicibus in anno compareret omnis masculus ante faciem Domini Jehovae, Exod. xxiii 14, 17: Deut. xvi 16:
Quod Joshua diceret ad populum, quod in tres dies transirent Jordanem, et hereditarent terram, Jos. i II; iii 2:
Quod Jehovah clamaverit ad Samuelem tribus vicibus, ille tertia vice responderet, I Sam. iii 8:
[7] Cum Saul occidere vellet Davidem, quod David se occultaret in agro ad vesperam tertiam:... Jonathan diceret ad Davidem, Explorabo patrem meum tempore crastino tertio:
...quod Jonathan tres sagittas ad latus lapidis jacularetur:
...quodque David coram Jonathane tunc ceciderit super faciem suam ad terram, et incurvaverit se tribus vicibus, I Sam. xx 5, 12, 19, 20, 35, 36, 41:
Quod David eligeret ex tribus unum; vel septem annos famis in terra; vel tribus mensibus fugeret coram hostibus:
vel tribus diebus pestem in terra, 2 Sam. xxiv 12, 13:
[8] Quod fames, diebus Davidis, tribus annis fuerit, anno post annum, 2 Sam. xxi 1:
Quod Elias se mensus super puero mortuo tribus vicibus et vivificaverit illum, 11 Reg. xvii 21:
Elias, cum aedificaverat altare Jehovae, quod diceret, effunderent aquas super holocaustum, et super ligna tribus vicibus, 1 Reg. xviii 34:
Quod ignis consumpserit praefectos super quinquaginta missos ad Eliam binis vicibus, non autem missum tertia vice 2 Reg. i 13 [14]:
Quod esset signum Hizkiae regi, quod comederent eo an sponte natum, in anno secundo ultro crescens, anno autem tertio sererent, meterent, plantarent vineas, et comederent fructum eorum, 2 Reg. xix [29]:
[9] Quod Daniel ingressus domum suam, et fenestrae apertae illi in cenaculo versus Hierosolymam, ubi tribus vicibus in benediceret super genubus, et oraret, Dan. vi 11, 14 [A.V. 10, 13]:
Quod Daniel lugeret tribus septimanis dierum, panem desideriorum non comedens, nec vinum bibens, nec se ungens, usque dum implerentur tres septimanae dierum,Dan.2,3:
Quod Esaias iret nudus et discalceatus tribus annis, in signum et prodigium super Aegypto et super Cusho, Esai. xx 3:
Quod ex Candelabro exirent tres calami utrinque, et tres scyphi amygdalati in quovis calamo, Exod. xxv 32, 33:
Quod in Urim et Thummim essent tres lapides pretiosi in quovis ordine, Exod. xxviii [17, 18], 19 [20]:
[10] Quod in Novo Templo erunt thalami portae tres hinc et in tres illinc, mensura una ternis illis;... ad porticum domus latitudo portae tres ulnae hinc et tres ulnae illinc, Ezech. xl 10, 21, 48:
Quod in Nova Hierosolyma erunt tres portae ad septentrionem, tres ad orientem, tres ad meridiem, et tres ad occidentem, Ezech. xlviii 31-34; Apoc. xxi 13. Similiter in his Quod Petrus ter abnegaverit Jesum, Matth. xxvi 34, 69 seq.:
Quod Dominus dixerit Petro {4} tribus vicibus, Amasne Me? Joh. xxi 17:
Tum in parabola, quod homo, qui plantavit vineam, tribus vicibus miserit servos, tandem filium, Luc. xx 12; Marc. xii 2, 4-6:
Qui laborabant {5} in vinea, quod conducti hora tertia, hora sexta, hora nona, et hora undecima, Matth. xx 1-17:
Et de ficu, quia non ferret fructum per tres annos, quod exscinderetur, Luc. xiii 6, 7. [11] Sicut trinum et tertium erat repraesentativum, etiam erat tertia pars; ut quod {6} Minhae de similagine duae decimae mixtae essent oleo tertia hinis parte, et vinum in libamen esset tertia hinis, Num. xv 6, 7; Ezech. xlvi 14:
apud Ezechielem, Quod traduceret novaculam super caput suum, et super barbam suam,... et dein divideret crines, et tertiam partem igne combureret,...tertiam percuteret gladio circum eam, et tertiam dispergeret in ventum, v 1, 2, 11:
apud Zachariam, Quod in universa terra, duae partes exscinderentur, et tertia relinqueretur, sed duceretur tertia per ignem,...et probaretur, xiii 8, 9:
apud Johannem, [12] Cum clanxit angelus primus, facta est grando, et ignis mixtus sanguine, et cecidit super tertam, ita {7} ut tertia pars arborum combusta sit.... Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare; et facta est tertia pars maris, sanguis, unde mortua tertia pars creaturarum in mari habentium animas; et tertia pars navium corrupta est. Tertius angelus clanxit, et cecidit e caelo stella magna ardens sicut lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum,...nomen stellae absinthium.... Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars earum, et dies non luceret tertia sui parte, noxque similiter, Apoc. viii 7-12:
[13] Soluti sunt quatuor angeli, ut occiderent tertiam partem hominum, Apoc. ix 15:
A tribus his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, fumo, et sulphure, quod exibat ex ore equorum, Apoc. ix 18:
Draco cauda traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in tertam, Apoc. xii 4. Sed `tertia pars' significat aliquid, et nondum plenum; at `tertium et {8} trinum' completum, et hoc pro malis malum, et pro bonis bonum. @1 in caelo ut praesentia fuerunt$ @2 A and I have revertentur but cf. 720$ @3 Inde est, quod numerus Ternarius repraesentativus fuerit et significativus;$ @4 i Simoni$ @5 laborarent$ @6 i apud Mosen. This ref. in A followed Num. xxxi 19 above, but directions are given for its transfer to this position. In A the middle part reads mixto oleo essent tertia hinis.$ @7 Many N.T. MSS i [ ]$ @8 seu$