2786. `Et ivit ad locum quem dixit ei Deus': quod significet statum tunc secundum perceptionem, constat a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 1273-1277, 1376-1381, 2625; et ex significatione `dicere Deus' quod sit percipere ex Divino, de qua n. 2769, 2778. Quod ipsum statum attinet, describitur ille in hoc versu, nempe status quem suscepit Dominus cum tentationes subiret, hic quem cum tentationes gravissimas et intimas; praeparatio prima ad illum statum fuit quod induerit statum pacis et innocentiae, tum quod praeparaverit naturalem hominem apud Se, ut et rationalem, ut inservirent Rationali Divino, quodque adjunxerit meritum justitiae, ac ita elevaverit Se: haec nusquam explicari possunt ad captum, aut 2 sisti ideae alicujus, qui nescit quod plures status simul {1} sint, et illi inter se distincti, tum qui nescit quid status pacis et innocentiae, quid naturalis homo, et quid rationalis, tum quid meritum justitiae; distinctam enim omnium illorum ideam primum habebit, et quoque sciet quod Dominus ex Divino quoscumque Ipsi placuit status Sibi inducere potuerit, et quod praeparaverit Se per inductos plures status ad tentationes; haec tametsi in obscuro quasi noctis sunt apud homines, usque in claro quasi diei sunt apud angelos, qui quia in luce caeli a Domino, innumerabilia in his et similibus distincte vident, et ex influente affectione tunc ineffabile gaudium percipiunt; inde, quantum intellectuale et perceptivum humanum distet ab intellectuali et perceptivo angelico, constare potest. @1 in uno$