Arcana Coelestia (Potts) n. 2782

Previous Number Next Number See English 

2782. `Et accepit duos pueros': quod significet rationale prius quod adjunxit, constat a significatione `puerorum'; puer et pueri in Verbo significant varia, quia praedicantur tam de filiis domus quam de filiis alienigenae, tum etiam de servis, hic de servis: quod per `servos' in Verbo significentur etiam naturalia hominis, quae inservitura rationali, videatur n. 1486, 1713, 2541, 2567; hic autem, quia non dicuntur servi sed pueri, significatur rationale prius seu mere humanum, quod inserviturum Rationali Divino; ut quoque constare potest ab ipsa serie rerum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church