2767. `Fuit post verba illa: quod significet res transactas, constat absque explicatione. Res de quibus actum est, sunt de Abimelecho et Abrahamo quod foedus pepigerint in Beersheba; et ultimo quod Abraham aedificaverit lucum in Beersheba, quibus significatum, quod rationalia humana adjuncta sint doctrinae fidei, quae in se est Divina; hic nunc agitur de tentatione Domini quoad Rationale, quod {1}significatur per `Isacum'; per tentationes enim Dominus Humanum Suum, ita Rationale in quo humanum incohat, n. 2106, 2194, Divinum fecit, castigando et expellendo omne quod in rationali mere humanum seu humanum maternum fuit; hic est nexus rerum praecedentis capitis cum his quae in hoc capite, unde dicitur, `Fuit post verba illa, et Deus tentavit Abrahamum.' @1 repraesentatur$