2750. Instructus sum ab angelis quod quando quis adulterium committit in terra, tunc ei ilico caelum claudatur, et quod dein solum in mundanis et corporeis vivat; et tunc tametsi audit de illis quae amoris et fidei sunt, usque ea non penetrent ad interiora ejus; et quae ipse loquitur de illis, non ex interioribus ejus veniant, sed solum ex memoria et ore, excitante fastu aut amore lucri; sunt enim interiora clausa, quae non aperiri possunt quam per seriam paenitentiam.