Arcana Coelestia (Potts) n. 2742

Previous Number Next Number See English 

2742. Datur quoddam instar amoris conjugialis apud quosdam, sed usque non est si non in amore boni et veri sunt, est amor apparens sicut conjugialis, sed est ex causis amoris mundi aut sui, nempe ut serviantur domi, ut in securo sint, ut in otio, ut ministrentur cum non bene valent, et senescunt, ob curam liberorum quos amant {1}; quibusdam est coactum ex timore pro conjuge, pro fama, pro malis; quibusdam est amor lasciviae qui inducit, hic apparet primo tempore sicut conjugialis, tunc enim aliquid innocentiae aemulantur, ludunt sicut infantes, (o)et percipiunt gaudium sicut aliquid ex caelesti, at successu temporis non uniuntur, sicut illi qui in amore conjugiali sunt, magis et arctius, sed separantur. (m)Amor conjugialis etiam differt apud conjuges, apud unum potest esse plus aut minus, apud alterum parum vel nihil, et quia differt, uni potest esse caelum, alteri infernum, affectio et receptio (t)determinant haec (n). @1 i etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church