Arcana Coelestia (Potts) n. 2732

Previous Number Next Number See English 

2732. Locutus sum cum angelis de hoc mutuo et vicissim quale sit, et dixerunt quod imago et similitudo unius sit in mente alterius, et quod sic non modo in singulis sed etiam in intimis vitae, cohabitent, et quod amor ac misericordia Domini in tale unum possit cum beato et felici influere. Dixerunt etiam quod qui in vita corporis in tali amore conjugiali vixerunt, una sint et cohabitent in caelo ut angeli, quandoque etiam cum liberis; sed quod paucissimi sint ex Christianismo hodie, verum ex Antiquissima Ecclesia quae caelestis, omnes, et ex Antiqua Ecclesia quae spiritualis, multi: qui autem in conjugio vixerunt, {1} non conjuncti amore conjugiali sed amore lascivo, quod separentur in altera vita, quia nihil lasciviae toleratur in caelo; et quod magis adhuc separentur qui se mutuo aversati sunt; et adhuc magis qui se odio habuerunt; cum primum in alteram vitam ambo veniunt, ut plurimum conveniunt, sed postquam dura passi sunt, separantur. @1 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church