2729. Quod inde genuinus amor conjugialis sit, ex eo etiam constare potest quod nemo possit in illo esse nisi sit in bono veri et vero boni a Domino: tum ex eo quod beatitudo et felicitas caelestis sit in illo amore; et qui in illo sunt, omnes in caelum, seu in conjugium caeleste, veniunt: etiam ex eo, cum sermo apud angelos est de unione boni et veri, tunc in sphaera inferiore apud spiritus bonos sistitur repraesentativum conjugii; at apud malos sistitur repraesentativum adulterii; inde est quod in Verbo unio boni et veri dicatur conjugium; at adulteratio boni et falsificatio veri, adulterium et scortatio, videatur n. 2466.