Arcana Coelestia (Potts) n. 2720

Previous Number Next Number See English 

2720. Vers. 22. Et fuit in tempore illo, et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum, dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens. Vers. 23. Et nunc jura mihi in Deum hic, si mentitus fueris mihi, et filio meo, et nepoti meo; secundum benignitatem, quam feci tecum, facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es. Vers. 24. Et dixit Abraham, Ego jurabo. Vers. 25. Et redarguit Abraham Abimelechum, ob causas putei aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi. Vers. 26. Et dixit Abimelech, Non novi quis fecit verbum hoc, et etiam tu non indicasti mihi, et etiam ego non audivi, praeterquam hodie. Vers. 27. Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho, et percusserunt ambo illi foedus. Vers. 28. Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas. Vers. 29. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas? Vers. 30. Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc. Vers. 31. Propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi. Vers. 32. Et percusserunt foedus in Beersheba; et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad {1} terram Philistaeorum. [2] `Fuit in tempore illo' significat statum in quo Dominus cum Rationale Divinum factum: `et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum' significat rationalia ex scientificis humana adjungenda doctrinae fidei, quae in se est Divina: `dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens' significat quod Divina quoad omnia et singula: [3] `Et nunc jura mihi in Deum hic' significat affirmationem: `si mentitus fueris mihi' significat absque dubitativo: `et filio meo, et nepoti meo' significat de illis quae sunt fidei: `secundum benignitatem, quam feci tecum' significat rationalia quibus Dominus prius instructus fuit: `facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es' significat reciprocum: [4] `Et dixit Abraham, Ego jurabo' significat affirmativum omne: `Et redarguit Abraham Abimelechum' significat indignationem Domini: `ob causas putae aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi' significat doctrinam fidei, quod illam scientifica sibi tribuere vellent: [5] `Et dixit Abimelech' significat responsum: `Non novi quis fecit verbum hoc' significat quod rationale aliud dictaret: `et etiam tu non indicasti mihi' significat quod non ex Divino illud: `et etiam ego non audivi, praeterquam hodie' significat quod nunc primum detectum: [6] `Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho' significat Divina bona implantata doctrinae rationalibus per Abimelechum significatis: `et percusserunt ambo illi foedus' significat sic conjunctionem: `Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas' significat innocentiae sanctitatem: [7] `Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas?' significat ut instrueretur et agnosceret: `Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea' significat innocentiae sanctitatem a Divino: `propterea sit mihi in testimonium' significat certum: `quod fodi puteum hunc' significat quod a Divino doctrina: `Propterea vocavit locum illum Beersheba' significat statum et quale doctrinae: `quia ibi juraverunt ambo illi' significat ex conjunctione: `Et percusserunt foedus in Beersheba' significat quod rationalia humana adjuncta sint doctrinae fidei: `et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad terram Philistaeorum' significat quod usque nullam partem in doctrina haberent. @1 in I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church