2679. `Et ivit et erravit in deserto Beersheba': quod significet statum erraticum tunc in doctrinalibus fidei, constat (c)a significatione `ire et errare in deserto' quod sit status erraticus; et a significatione `Beersheba' quod sit doctrinalia fidei, de qua ad finem hujus capitis, ubi dicitur quod Abrahamus et Abimelechus percusserunt foedus in Beersheba, vers. 32: et quod Abrahamus plantavit lucum in Beersheba, vers. 33. In hoc versu describitur qualis in principio {1} est status eorum qui reformantur {2}, nempe quod in varios errores auferantur; inditur enim (c)iis a Domino ut multum cogitent de vita aeterna, ita multum de veris fidei, sed quia ex proprio, ut dictum, non possunt aliter quam sicut doctrina ita vita errore huc {3} illuc, arripiendo pro vero quod inseminatum est ab infantia, vel quod imprimitur illis ab aliis, vel quod cogitatur ab ipsis, praeter quod affectiones variae quas nesciunt, abducant; sunt sicut fructus (o)adhuc immaturi, quibus non momento forma, pulchritudo, et sapor induci queunt; aut sicut surculi teneri, qui non momento excrescere possunt in florem aut spicam: quae autem tunc intrant, tametsi quoad plurimam partem erronea, usque sunt talia quae inserviant promovendae crescentiae, quae dein cum reformantur, partim separantur, partim conducunt pro inducendis quasi alimentis et {4} succis in vitam sequentem, partim quae coaptari possunt bonis et veris postmodum a Domino implantandis, et partim ut inserviant spiritualibus pro ultimis planis; ita pro continuis mediis ad reformationem, quae media in perpetuo nexu et ordine {5} consequuntur, nam omnium minima apud hominem a Domino praevidentur, et ad futurum, ejus statum in aeternum providentur, et hoc ad ejus bonum, quantam usquam possibile est, et homo patitur se a Domino duci. @1 After eorum.$ @2 spirituales sunt.$ @3 i et.$ @4 seu.$ @5 i se.$