Arcana Coelestia (Potts) n. 2675

Previous Number Next Number See English 

2675. {1} `Et dedit ad Hagar': quod significet implantationem in vita ejus, constat a significatione `Hagaris' quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; vita exterioris hominis est affectio scientiarum quae per `Hagarem Aegyptiam' in specie significat ut apud illos qui fiunt spirituales, implantatur a Domino bonum et verum in affectione scientiarum, ut nempe scire et discere velint quid bonum et verum, ob finem et usum ut rationales fiant, ac ut spirituales, nam affectio scientiarum est `mater' per quam nascitur rationale in quo spirituale, n. 1895, 1896, 1902, 1910; simile quidem apud omnes a Domino influit, sed non alii recipiunt propter eum finem et eum usum quam qui reformari possunt; ceteri propter alios fines et alios usus, qui innumerabiles sunt, et spectant se et mundum. @1 Another draft of n. 2675-2684 is given in Appendix volume.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church