2662. Vers. 12. Et dixit Deus ad Abrahamum, Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam; omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus, quia in Jishako vocabitur tibi semen. `Dixit Deus ad Abrahamum' significat perceptionem Domini ex Divino: `Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam' significat status mutationem erga rationale illud: `omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus' significat quod secundum spirituale verum ageret: `quia in Jishako vocabitur tibi semen' significat quod ex Divino Humano Domini omnis salus illis qui in bono sunt.