Arcana Coelestia (Potts) n. 2654

Previous Number Next Number See English 

2654. `Illudentem': quod significet non congruum et favens Divino Rationali, constare potest a significatione `illudere' quod affectionis contra id quod non sibi congruit et favet. In versu praecedente dictum quod `crevit natus, et ablactatus' et quod `Abraham fecerit convivium magnum cum ablactavit Jishakum,' per quae significatum quod cum Rationale Domini Divinum fieret, rationale quod prius, separaretur: ideo nunc immediate sequitur de filio Hagaris Aegyptiae, per quem quod illud rationale intelligatur, in explicatione ad cap. xvi Gen. ubi de Ismaele et Hagare agitur, ostensum est; inde quoque patet quod illa quae in sensu interno, continua serie consequantur. [2] Quod autem rationale primum Domini attinet, hoc quia natum sicut apud alium hominem, nempe per scientias et cognitiones, non potuit quin in veri apparentiis esset, quae non vera sunt in ut constare potest ab illis quae n. 1911, 1936, 2196, 2203, 2209, 2519 allata sunt; et quia in veri apparentiis, non potuerunt ei congruere nec favere vera absque apparentiis, qualia sunt Divina, tam quia illa non capit, quam quia ei adversantur: [3] sed illustrationi sint exempla. Rationale humanum, quod scilicet natum {1} a mundanis per sensualia et dein ab analogis mundanorum per scientifica et cognitiones, paene irridet hoc seu illudit, si ei diceretur quod non viveret ex se, sed quod ei appareat sicut viveret ex se; et quod plus vivat, hoc est, sapientius et intelligentius, beatius et felicius, qui minus credit quod {2} vivat (c)ex se, et quod haec vita sit angelorum, imprimis illorum qui caelestes sunt, ac intimi seu proximi Domino; sciunt enim quod nullus vivat a se, quam solus Jehovah, hoc est, Dominus. [4] Rationale illud illuderet quoque, si ei diceretur quod nullum ei proprium sit, sed quod fallacia aut apparentia sit quod habeat; et adhuc magis, si (o)ei diceretur quod quo plus in fallacia sit quod proprium ei, eo minus habeat, ac vicissim; pariter quicquid ex proprio cogitat et agit, quod sit malum tametsi {3} esset bonum; et quod non prius sapiat quam cum credit et percipit quod omne malum ab inferno, et omne bonum a Domino; in illa fide, immo perceptione, sunt omnes angeli, qui tamen proprium abundantius quam omnes habent, sed sciunt et percipiunt quod illud a Domino, at quod prorsus appareat sicut eorum. [5] Adhuc rationale illud illuderet, si diceretur quod in caelo maximi sint qui minimi; quod sapientissimi, qui se minime sapientes esse credunt et percipiunt; quod felicissimi, qui alios maxime felices, se autem minime, esse volunt; quod caelum sit infra omnes velle esse, at infernum supra omnes; consequenter quod in gloria caeli sit prorsus nihil quod est in gloria mundi. [6] (m)Similiter illuderet rationale illud, si diceretur quod in altera vita nihil spatii et temporis sit, sed quod sint status secundum quos sunt apparentiae; et quod vita eo caelestior sit, quo longius ab illis quae sunt spatii et temporis abest, et (o)quo propius est ad illa quae sunt aeternum, in quo, nempe aeterno, nihil prorsus (c)ab idea temporis, nec ab analogo ejus, inest(n): ita in innumerabilibus aliis. [7] Quod talia in rationali mere humano essent, et quod ideo hoc rationale Divina illuderet, vidit Dominus, et quidem ex Divino spirituali, quod significatur per quod `vidit Sarah filium Hagaris Aegyptiae,' n. 2651, 2652: quod homo ex interiore possit intueri in illa apud se quae infra sunt, ab experientia notum est illis qui in perceptione sunt, etiam illis qui in conscientia, nam vident eousque, ut ipsas suas cogitationes redarguant; inde possunt regenerati videre quoque eorum rationale quod iis ante regenerationem, sit; sed talis perceptio apud hominem est a Domino; verum Domini fuit ex Se Ipso. @1 natura I.$ @2 A had quo minus credit et sic quo minus ei apparet quod but alters first quo to qui.$ @3 A had tametsi esset bonum quod faceret but d quod faceret. The meaning is evidently that `what was done' may be good but that `the man's action' is bad.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church