2643. `Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah?': quo significet quod Dominus propria potentia implantaverit Humanum Divino, constat ex repraesentatione `Abrahami,' tum `Sarae,' et significatione `lactare' et `filiorum'; quod `Abraham' repraesentet Divinum Bonum, et `Sarah' Divinum Verum, ostensum est; quo `lac' sit spirituale ex origine caelesti, seu verum ex bono, videatur n. 2184, ita `lactare' est implantare illud; quod `filii' sint vera, hi quae in Rationali, constat ex significatione `filiorum,' n. 489-491, 531 quod haec in sensu interno significent quod Dominus ex propria potentia (t)Humanum implantaverit Divino, est quia Divinum Verum est idem ac Divinum Humanum, de quo cum dicitur quod `lactet filios Abrahamo,' significatur quod Humanum implantaverit Divino, et quia Humanum, est ex propria potentia: sed haec aegre queunt clarius ad intellectum explicari; si pluribus, obscurescet sensus adhuc magis, nam sunt Divina, quae solum coram angelis per caelestia et spiritualia sisti queunt; si coram homine aliquo stilo elevatiore, caderent in ideas materiales et corporeas quas homo habet {1}. [2] Praeterea sciendum, quod Divinum Rationale Domini quoad quale cum primo natum es describatur his verbis, `Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit mihi: et dixit, Quis dixisset Abraham, Lactabit filios Sarah?' e more antiquo enim fuit, cum nasceretur infans, quod nomen significativum status inderetur, et quod status tunc quoque describeretur, sicut cum Cain nasceretur Havae et Adamo, Gen. iv 1; cum Sheth illis, Gen. iv 25; cum Noah Lamecho, Gen. v 29; cum Esavus et Jacobi Isaco, Gen. xxv 25, 26; cum duodecim filii Jacobo, Gen. xxix 32-3: xxx 6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; xxxv 18; cum Perez et Zerah Tamari Gen. xxxviii 29, 30; cum Menasheh et Ephraim Josepho, Gen. xli 51, 52; cum Gershom et Eliezer Mosi, Exod. ii 22; xviii 4: quid hi omnes repraesentant, et quid significant in sensu interno, descriptioni adjunctae nomini quod indebatur, involutum est; ita hic quid Jishak; quid autem involvitur, patet aliquantisper a summaria explicatione, sed arcaniora usque recondita sunt, nam sunt Divina, quae nullis formis et formulis vocum expressibilia sunt. @1 i in quibus nihil lucis talium.$