2641. Quod `omnis audiens ridebit mihi' significet quod omnia ibi affectionem habitura, constat ex significatione `audire et ridere'; audire in Verbo praedicatur de illis quae sunt affectionis, ridere {1} autem de illis quae sunt cogitationis, quod constare potest (c)ex perpluribus loci' in Verbo, tum quoque a correspondentiis, videatur n. 2542; hic quia agitur de affectione veri caelestis, dicitur `omnis audiens,' quo significantur omnia quae affectionis: quod `ridere' sit affici vero, seu affectionem veri habere, videatur n. 2072, 2216, 2640. @1 videre AI.$