2638. Vers. 6, 7. Et dixit Sarah, Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit mihi. Et dixit, Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah? quia peperi filium senectuti illius. `Dixit Sarah' significat perceptionem ex Divino spirituali: `Risum fecit nihil Deus' significat affectionem veri caelestis: `omnis audiens ridebit mihi' significat quod omnia ibi affectionem habitura: `et dixit' significat cogitationem: `quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah?' significat quod Dominus propria potentia implantaverit Humanum Divino: `quia peperi filium senectuti ejus' significat quod hoc fieret cum dies completi essent.