Arcana Coelestia (Potts) n. 2634

Previous Number Next Number See English 

2634. `Quemadmodum praecepit Deus: quod significet secundum ordinem Divinum, constat ex significatione `praecipere Deus,' seu praeceptorum; praecepta Dei, seu quae praecepit Deus, sunt omnia et singula Divini ordinis, usque adeo ut Divinus ordo non sit nisi perpetuam praeceptum Dei; quare secundum praecepta Dei et in praeceptis Dei vivere, est secundum ordinem Divinum (c)et in ordine Divino; inde est quod per `praecepit Deus' hic significetur secundum ordinem Divinum. Secundum ordinem Divinum fuit quod omnis masculus a nativitate octavo die circumcideretur {1}, non quod circumcisio aliquid faceret, seu qui circumcisi, prae incircumcisis intrarent in regnum Dei; sed quia talis ritus in Ecclesia repraesentativa correspondebat purificationi cordis, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur: quod cor, hoc est, {2} interiora hominis, successive et continue a malis quae sunt cupiditatum et a falsis quae sunt phantasiarum inde, purificanda, est secundum ordinem Divinum, praecepta de purificatione cordis sunt omnia et singula ordinis Divini; quantum itaque homo in praeceptis illis, tantum in ordine Divino, vivit; et quantum in hoc, tantum apud eum omnia {3} a Domino disponuntur secundum ordinem qui ab Ipso in caelis, tam nempe ejus rationalia quam scientifica; inde fit homo exiguum caelum (t)correspondens maximo. @1 After masculus.$ @2 i quod.$ @3 omnia apud eum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church