Arcana Coelestia (Potts) n. 2628

Previous Number Next Number See English 

2628. `Vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi': quod significet quale ejus quod Divinum, constat ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus quoad Divinum caeleste seu Divinum Bonum, de qua multoties {1} prius; ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; et ex significatione `filii' quod sit rationale, de qua n. 2623; tum a significatione `nati sibi' quod sit existere a Divino; inde patet quod `vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi' significet quale ejus quod Divinum. Ex his paucis verbis elucent tria arcana illis qui in sensu interno sunt: Primum, quod Divinum Humanum Domini ex Ipso Divino exstiterit, de quo in hoc versu ulterius agitur: Alterum, quod Divinum Humanum Domini a Jehovah non modo conceptum, sed etiam natum sit, inde Dominus quoad Divinum Humanum vocatur Filius Dei, et Unigenitus, Joh. i 14, 18, (x)49; iii 16, 18, 35, 36; v 19-27; vi 69; ix 35, x 36; xi 27; xiv 13, 14; xvii 1; xx 31; similiter apud reliquos Evangelistas; Tertium, quod Divinum Humanum Domini sit nomen Jehovae, hoc est, quale Ipsius, videatur Joh. xii 28. @1 aliquoties.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church