Arcana Coelestia (Potts) n. 2619

Previous Number Next Number See English 

2619. `Quemadmodum locutus est': quod significet sicut cogitavit, constat (c)a significatione `loqui' quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287; perceptio, quae significatur per `Jehovah dixit,' fuit ex Divino caelesti, cogitatio autem, quae significatur per `Jehovah locutus,' fuit ex Divino caelesti per Divinum spirituale; ideo est quasi repetitio in sensu litterae, nempe `quemadmodum dixit' et `quemadmodum locutus est': quid autem sit percipere ex Divino caelesti, et cogitare ex Divino caelesti per Divinum spirituale, non cadit in captum etiam illustratissimum per illa quae sunt lucis mundi; inde patet quomodo infinita reliqua possunt. Quod ex perceptione sit cogitatio, videatur n. 1919, 2515: apud hominem ita se habet: bonum est ex quo percipit, veram autem per quod cogitat; bonum est amoris et ejus affectionum, proinde est inde perceptio, verum autem est fidei, proinde est haec cogitationis; illud significatur in historicis Verbi per `dicere,' hoc autem per `loqui'; at cum solum `dicere' legitur, tunc quandoque significat percipere, quandoque cogitare, quia `dicere' involvit utrumque.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church