Arcana Coelestia (Potts) n. 2605

Previous Number Next Number See English 

2605. Locutus sum cum quibusdam qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, sed usque desciverunt, et facti idololatrae; erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili; loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali; dicebant quod ibi fuerint per multa saecula, et quod inde quandoque eximantur ut inserviant aliis pro aliquibus usibus qui viles sunt. Ex illis cogitare datum de pluribus Christianis, qui non {1} exterius sed interius idololatrae sunt, ac corde negant Dominum, ita quoque vera fidei, qualis sors eos in altera vita maneat. @1 quidem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church