2602. Una gens est, dictum quod ex Indiis, cui hoc religiosum, quod colant Maximum Deum eo ritu, ut cum adorant illum, primum se magnifaciant, sed mox sicut vermiculos substernant; tum quod super universum, quod credunt circumgyrari, sit Maximus ille Deus, spectans inde quid faciant: quia religiosa illis talia fuerant, in altera vita reducuntur in illa; cum quibus cum talia sibi imaginati, locutus: sunt quoad plurimam partem modesti, oboedientes, ac simplices corde. Illi successive ab illa phantasia per angelos liberantur; instruuntur enim secundum religiosum suum quod Maximus Deus sit Dominus, et quod se magnifacere queant ex eo quod possint Ipsum adorare, et quod usque instar vermiculorum sint, et {1} quod Dominus e supremo videat omnia et singula: ita per religiosum suum convenienter in cognitiones boni et veri perducuntur. @1 i ac ita quod sint nihili respective.$