2593. Loqui etiam datum est cum aliis, qui antiquis temporibus vixerunt et qui tunc inter sapientiores fuerunt; visi primum antrorsum ad distantiam ac ibi potuerant appercipere interiora cogitationum mearum, ita plura pleni ex una idea cogitationis potuerunt scire integram seriem, et illam delectabilibus sapientiae cum repraesentationibus amoenis implere; inde perceptum quo inter sapientiores essent, et dictum quod ab antiquis; ac ita propius accesserunt, cumque tunc praelegerem illis aliquid ex Verbo, summopere delectati sunt; ipsam delectationem et jucunditatem eorum percipere dabatur, quae maxime inde erat quod omnia et singula quae audiebant ex Verbo, caelestium et spiritualium repraesentativa et significativa essent; dicebant quod suo tempore cum in mundo vixerunt, modus eorum cogitandi et loquendi, tum quoque scribendi, talis fuerit, et quod hoc sapientiae eorum studium.