Arcana Coelestia (Potts) n. 2586

Previous Number Next Number See English 

2586. `Quia claudendo clausit Jehovah propterea omnem uterum domus Abimelechi': quod significet sterilitatem, nempe doctrinae, constat a significatione `claudendo claudere uterum' quod sit inhibere ipsam conceptionem, (o)et a significatione domus Abimelechi' quod sit bonum doctrinae fidei; inde quod sterilitas significetur, patet. Quod supra in hoc capite dictum sit `Deus,' hic autem primum `Jehovah,' est quia Deus dicitur ubi de vero, at Jehovah ubi de bono, agitur; omnis conceptio doctrinae est ex bono ut patre, at partus per verum ut a matre, ut aliquoties prius dictum est; hic agitur de conceptione quae quia ex bono, nominatur Jehovah, supra autem de partu qui quia per verum, dicitur Deus, ut in versu praecedente, [2] `Sanavit Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt'; similiter etiam alibi in Verbo ubi agitur de conceptione, ut apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit me:... dixit Jehovah formator meus ab utero;... tunc pretiosus ero Jehovae; et Deus meus erit robur meum, xlix 1, 5, (m)`robur' praedicatur de vero, quare dicitur `Deus'(n): apud eundem, Sic dixit Jehovah, factor tuus, et formator tuus ab utero, xliv 2, 24, et alibi; ideo quoque dicitur `domus Abimelechi,' per quam significatur bonum doctrinae fidei; quod `domus' sit bonum, videatur n. 2048, (x)2233; et quod `Abimelechus' doctrina fidei, n. 2509, 2510. Quod arcanum Divinum sit in eo quod `pepererunt'; et quod `clausi sint uteri domus Abimelechi, propter Saram' patet, quod arcanum nusquam nisi per sensum internum detegitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church