Arcana Coelestia (Potts) n. 2581

Previous Number Next Number See English 

2581. `Et sanavit Deus Abimelechum': quod significet doctrinae integritatem quoad bonum, constat a significatione `sanare' quod sit integrum facere; et a repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei spectans rationalia, {1} n. 2510: quod sit quoad bonum, patet ex eo quod etiam uxor ejus dicatur sanata, per quod significatur doctrinae integritas quoad verum; cum enim in Verbo maritus vocatur `maritus,' ut et cum nominatur, tunc ille significat bonum et `uxor' verum; cum vero maritus dicitur `vir,' tunc is significat verum et `uxor' bonum, de quo etiam n. 915, 1468, 2517. @1 de qua.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church