Arcana Coelestia (Potts) n. 2568

Previous Number Next Number See English 

2568. Supra in hoc capite dictum quod doctrina nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538, et quod nec consultum fuerit, n. 2519, 2531; hic autem dicitur quod doctrina fidei locupletata sit bonis et veris tam rationalibus quam naturalibus; haec primo intuitu apparent sicut forent sibi adversa et contraria, sed usque non sunt: quomodo apud Dominum fuit, dictum est; at quomodo apud hominem [est], dicendum: [2] apud hominem prorsus aliud est ex rationalibus spectare doctrinam fidei, et aliud ex doctrina fidei spectare rationalia; e rationalibus spectare doctrinam fidei, est non prius credere Verbo seu doctrinae quae inde quam cum ex rationalibus persuadetur quod i sit; at ex doctrina fidei spectare rationalia, est primum credere Verbo seu doctrinae inde, et dein eadem confirmare per rationalia; illud est inversus ordo, et facit ut nihil credatur, hoc autem est genuinus ordo, et facit ut melius credatur; illud est quod `morieris propter mulierem,' quibus significatur quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538; hoc autem quod `Abimelech dedit gregem et armentum, et servos et ancillas,' quibus significatur quod doctrina fidei locupletata sit bonis et veris rationalibus et naturalibus. [3] De his multum agitur in Verbo in sensu ejus interno, imprimis ubi de Asshure et de Aegypto {1}, ex causa quia dum doctrina fidei spectatur ex rationalibus, hoc est, non prius creditur quam homo ex illis persuadetur quod ita sit, quod tunc non modo nulla fiat, sed etiam negetur quicquid ibi; at dum ex doctrina fidei spectantur rationalia, hoc est, quod credatur Verbo, et dein eadem confirmentur per rationalia, quod tunc doctrina vivat, et affirmetur quicquid ibi; [4] sunt itaque duo principia, unum quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, alterum quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam; illud principium est negare omnia, seu dicere corde suo quod non credere possit illa priusquam convincatur ab illis quae capere aut sentire potest; hoc principium est quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, et dicendum est principium negativum; alterum principium est affirmare illa quae doctrinae ex Verbo sunt, seu apud se cogitare et credere quod vera sint quia Dominus dixit; hoc principium est quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam, et dicendum est principium affirmativum: [5] qui ex principio negativo cogitant, quo plus consulunt rationalia, quo plus scientifica, et quo plus philosophica, eo plus conjiciunt et praecipitant se in tenebras, usque tandem ut negent omnia; causae sunt quia nemo (t)capere potest ex inferioribus superiora, hoc est, ex illis spiritualia et caelestia, minus adhuc Divina quia transcendunt omnem intellectam, et praeterea involvuntur tunc singula negativis ex principio; vicissim autem, qui ex principio affirmativo cogitant, ii possunt se confirmare per quaecumque rationalia et per quaecumque scientifica, immo per philosophica, per quae usquam possunt; sunt enim ea omnia illis confirmantia, et dant eis ideam pleniorem rei. [6] Praeterea sunt qui in dubio sunt antequam negant, et sunt qui in dubio antequam affirmant; qui in dubio sunt antequam negant, sunt ii qui inclinant ad vitam mali, quae vita cum aufert, tunc quantum cogitant de illis: tantum negant; qui autem in dubio sunt antequam affirmant, sunt ii qui inclinant ad vitam boni, ad quam cum flecti se patiuntur a Domino, tunc quantum cogitant de illis, tantum affirmant. Quia de his ulterius in versibus qui sequuntur, agitur, licet, ex Domini Misericordia, ea ibi plenius illustrare; (o)videatur n. 2588. @1 i agit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church