2559. `Factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei': quod significet cum relinqueret scientificum et apparentias inde, cum jucundis eorum, quae hic sunt `domus patris,' constat a significatione `discedere' quod sit relinquere, et a significatione `domus' quod sit bonum, n. (x)2233, hic bonum jucundi ex scientificorum et rationalium apparentiis, omne enim jucundum apparet ut bonum: quod hic per `domum patris' significentur jucunda scientificorum et rationalium, proinde apparentiarum eorum, ex eo venit quia praedicantur de Abrahamo cum `discessit e domo patris sui,' tunc enim Abraham cum domo patris sui coluit alios deos, videatur n. 1356, 1992; inde est quod dicatur in plurali, fecerunt discedere me Deus {1} dicendum, quod etiam secundum linguam originalem, fecerunt errare me dii, {2} sed quia Dominus repraesentatur per Abrahamum, dicetur {3} fecerunt discedere me deus': quia prima scientifica et inde rationalia apud Dominum fuerunt humana, imbuta hereditario ex matre, ita non pure Divina, inde est quod per primum statum Abrahami repraesententur; sed quousque repraesentationes vadunt, videatur n. 665, 1097 fin., 1361, 1992. @1 Deus is here, as is usual, the Heb. plural `Elohim.'$ @2 errare me fecerunt dii.$ @3 dicitur.$