Arcana Coelestia (Potts) n. 2552

Previous Number Next Number See English 

2552. `Dixit Abraham': quod significet perceptionem quae responsum, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi; {1} de qua multoties prius, ut n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2271, 2287. Quod cogitatio Domini ex doctrina fidei significetur per quod `dixit Abimelech ad Abrahamum,' at perceptio quae responsum, per quod `(t)dixit Abrahamus,' ita se habet: perceptio est superius et fuit Domino ex ipso Divino, sed cogitatio est inferius, et fuit Domino ex ipso intellectuali; et quia perceptio erat ex qua cogitatio, ita {2} responsum cogitationis erat ex perceptione; hoc illustrari potest per aliquod instar apud hominem; homo caelestis non `potest cogitare' nisi ex {3} perceptione, et homo spiritualis non nisi ex {3} conscientia, n. 2515; perceptio illius sicut conscientia est ex Domino, et non ipsi apparet unde est, sed cogitatio ejus est ex rationali et apparet ei sicut ex se; ita quoque cum cogitat de aliqua re ex rationali, tunc conclusio cogitationis seu responsum venit ex perceptione seu ex conscientia; proinde respondetur ei a Domino secundum statum ejus vitae, affectionem, et doctrinae verum conformiter implantatum seu impressum. @1 i quod sit percipere et cogitare.$ @2 inde.$ @3 i quam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church