Arcana Coelestia (Potts) n. 2547

Previous Number Next Number See English 

2547. `Quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande': quod significet quod sic doctrina fidei et omnia doctrinalia in discrimine essent, constat a significatione `Abimelech qui hic est `me,' quod sit doctrina fidei, et ex significatione `regni' quod sit verum doctrinae seu doctrinale. Quod `regnum' in sensu interno significet vera doctrinae, et in sensu opposito falsa doctrina constat a Verbo, ut apud Jeremiam, Formator omnium Ille, et sceptrum hereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius; malleus Tu mihi, arma belli, dispergam in Te gentes, et perdam in Te regna, li 19, 20;

ubi de Domino, qui quod non `dispersurus gentes,' nec `perditurus regna' constat, sed quod illa quae per gentes et regna significantur, nempe mala et falsa quae sunt doctrinae: [2] apud Ezechielem, Ecce accepturus filios Israelis ab inter gentes quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos in terram suam, faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius in duas gentes, et non dividentur amplius in duo regna, xxxvii 21, 22;

Israel pro Ecclesia spirituali, `gens' pro bono (t)istius Ecclesiae' seu doctrinae; quod `gentes' sint bona, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; `regnum' pro veris illius; quod per `gentes et regna' ibi aliud quam gentes et regna significetur, patet, nam dicitur de filiis Israelis seu Israelis, quod `congregandi et adducendi super terram,' qui tamen dispersi inter gentes abiverunt in gentes: [3] apud Esaiam, Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum, xix 2;

ubi `Aegyptus' pro ratiociniis ex scientificis de veris fidei, n. 1164, 1165, 1186; `urbs' pro doctrinali, hic haeretico, n. 402, 2268, 2449, regnum' pro falso doctrinalis, inde `urbs contra urbem, et regnum contra regnum' pro quod haereses et falsa inter se pugnatura; similiter ac per haec quae Dominus de consummatione saeculi locutus, apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum, xxiv 7;

[4] (o)pro quod mala contra mala, et falsa contra falsa'. (m)Quae Daniel prophetavit de quatuor regnis, ii 37-46, vii 17 ad fin. et de regnis Mediae et Persiae, viii 20 ad fin.; de regnis regis meridiei et regis septentrionis, xi; et quae Johannes in Apocalypsi etiam de regibus et regnis, nihil aliud significant; et per `regna' ibi modo status Ecclesiae quoad vera et falsa intelliguntur; status monarchici et regnorum terrae in sensu litterae sunt status Ecclesiae et regni Domini in sensu interno, in quo sensu nihil nisi quam spiritualia et caelestia sunt; Verbum enim Domini in se spectatum non est nisi spirituale et caeleste, sed ut legatur et capiatur ab homine quocumque, illa quae caeli sunt, per talia quae in terra traduntur.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church