Arcana Coelestia (Potts) n. 2542

Previous Number Next Number See English 

2542. `Et locutus est omnia verba illa in auribus eorum': quod significet adhortationem ad confirmantia inde, usque ut oboedirent, constare potest a serie rerum in sensu interno, tum a significatione `aurium'; ex serie rerum, sunt plura confirmantia, quae accedunt ad quodcumque quod rationale agnoscit, aliunde enim non agnoscit quam ex confirmantibus, inde est cum rationalia ad oboedientiam rediguntur, ad confirmantia fit exhortatio, ea enim semper usque instant et quasi exsurgunt: ex significatione `aurium,' aures in (t)sensu interno Verbi significant oboedientiam, ex causa etiam correspondentiae quae est inter audire et oboedire, quae (t)quoque correspondentia latet in ipsa voce `audire,' et magis in `auscultare,' cujus correspondentiae origo est ex altera vita, ubi qui oboedientes sunt (c)et obtemperantes, ad auris provinciam pertinent, immo ipsi auditui correspondent, quod est arcanum nondum notum; sed haec melius patebunt ubi de correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agetur: quod `aures' illa significent, ex pluribus locis in Verbo constare potest; pro tempore licet modo afferre quod apud Esaiam, Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, vi 10;

ibi `videre oculis' est intelligere, et `audire auribus' est percipere affectione, proinde oboedire: ac ubi Dominus dicit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xi 15; xiii, 43; Luc. viii 8; xiv 35;

non aliud significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church