Arcana Coelestia (Potts) n. 2529

Previous Number Next Number See English 

2529. `Etiam Ego novi quod in rectitudine cordis tui feceris hoc': quod significet quod ita cogitatum ex innocentia et ex simplici bono, constat ab illis quae supra n. 2525, 2526 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod non etiam dicatur, ut supra, `ex immunitate manuum' est ex arcana causa quia in affectione veri, quae per `immunitate manuum' significatur, aliquid humani inesset; verum enim Domino etiam per humanum nativitatis ejus insinuatum fuit, bonum autem a solo Divino, ut constare potest ab existentia rationalis quoad bonum et quoad verum, n. 2524.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church