Arcana Coelestia (Potts) n. 2526

Previous Number Next Number See English 

2526. `Et in immunitate manuum mearum feci hoc': quod significet ex affectione veri et sic ex omni facultate, constat ex significatione `immunitatis,' tum `manuum'; immunitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat munditiam {1} et puritatem; `manus' praedicantur de vero, et significant potentiam, ita facultatem, n. 878. Quod itaque `ex rectitudine cordis et immunitate manuum feci hoc' significent quod cogitatum ex innocentia et simplici bono, et ex affectione veri, sic ex omni facultate, inde est quia ex innocentia bonum est bonum, et ex bono verum est verum, quae cum insunt suo ordine, tunc est omnis facultas; quod haec involvantur illis verbis, patet, nam rectum seu integrum aut perfectum cor, quo significatur bonum, non est nisi innocentia sit in bono, ut dictum, inde fit simplex bonum; ac immunes seu mundae aut purae manus, quae praedicantur de veris, non sunt nisi bonum sit in veris, ut quoque dictum, hoc est, nisi sit affectio veri; cum ex his, etiam est ex omni facultate seu potentia, quae quoque per manus significatur, n. 878. @1 munditiem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church